non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus
illius
non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat
litem tibi
multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum
extendit et convertit
non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius
ligna
non communices homini indocto ne male de progenie tua
loquatur
ne despicias hominem avertentem se a peccato neque
inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in
gaudium nolumus venire
ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in
proverbiis illorum conversare
ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire
magnatis sine querella
non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt
a patribus suis
quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore
necessitatis responsum
non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris
flamma ignis peccatorum illorum
ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi
insidiator ori tuo
noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris
tamquam perditum habe
non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi
restituens cogita
non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est
iudicat
cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te
ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia
illius peries
cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in
desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non
est adiutorium elidet te
cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere
nisi quae ipsis placent
coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi
gratiam et convicietur tibi